monumenta.ch > Ambrosius > 38
Ambrosius, De Nabuthae, § 37 <<<     >>> § 39

§ 38

1 Deinde, homo, nescis quia terrae partum praeuenit dies mortis, misericordia autem incursum mortis excludit? adsistunt iam qui reposcant animam tuam, et tu adhuc differs operum fructus tuorum, tu adhuc tempora tibi uiuendi longa metaris? stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te.
2 bene ait 'nocte'.
3 nocte anima auari reposcitur: a tenebris incipit et in tenebris perseuerat.
4 auaro nox semper est, dies iusto, cui dicitur: amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
5 stultus autem sicut luna mutatur, iusti autem fulgebunt sicut sol in regno patris sui.
6 recte arguitur stultitiae qui in manducando et bibendo locarit spem suam.
7 et ideo tempus ei mortis urgetur secundum quod dicis est ab ipsis qui gulae seruiunt: manducemus etbibamus; cras enim moriemur.
8 recte dicitur stultus qui animae suae corporalia subministrat, quia recondit quae cui seruet ignorat.